HOHENSOLMIUS Ramus

HOHENSOLMIUS Ramus
HOHENSOLMIUS Ramus
illustris Comitum Solmensium in Germ. fam. Cum enim omnes, qui nunc in illa supersunt,
communem Patrem agnoscant, Othonem, qui Decessit A. C. 1409. a maiori eius filio Betnardo Braumfelsina linea orta est: quae iterum in tres ramos. Braunfelsinum Hungensem et Grieffenstenium, subdivisa. Alter Othonis fil. Lichensem et Laubachiam lineam ex se dedit: quarum illa denuo in Lichensem et Hohensolmiam diversa abiit, in abnepotibus Ioh. Com. qui Exstinctus est A. C. 1457. Hic enim, praefato Othone genitus, ex Elisabetha Catharina Cronbergia, Cunonem genuit, Denatum A. C. 1477. Cuius ex Walpurgi Rhingravia fil. Phil. (qui Obiit A. C. 1514.) Adrianae Hanovicae maritus et Reinhardi pater fuit: quo (Decessit is A. C. 1562.) et Mariâ Seynensi geniti Ernestus et Hermannus Adolphus, ille Lichensem lineam continuavit, iste Hohensolmensem orsus est, et suscepto Philippo Reinhardo ex Anna Sophia Mansfeldia (filia Ioh. Com.) Obiit A. C. 1601. Philippus is Reinhardus, fato Functus A. C. 1635. reliquit ex Elisabetha Wiedensi (filia Ioh. Cornitis) Phil. Reinhardum (qui nat. A. C. 1625. Annam Amaliam agnatam sibi iunxit) Eleonoram Mariam (ux. Ernesti Landgr. Hassiae) et Iohannam Sibyllam (nuptam Vilhelmo Com. Solmensi (e quibus Philippus Reinhardus filios suscepit, Ioh. Henr Christianum (qui Obiit A. C. 1668.) Ludovicum etc. Comutes Solmenses etc. lineae in Hohensolms. vide Phil. Iac. Spenet. Part. II. p. 46. et Part. III. p. 86.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”